- BACINUS
- BACINUSItalis Bacino Gallis Bacin, pelvis, pollubrum, malluvium. Concilium Roman. A. C. 1099. c. 18. Pictavense A. C. 1109. c. 13. etc. Ut nullus Primatum, Archiepiscoporum et Episcossorum, in ordinatione et consecratione Episcoporum vel Abbatum, cappas, tapetia, bacinos et manutergia, quâlibet exactione requirat vel suscipiat. Bernardus de Vita et Morib. Religios. c. 10. Gestari iubentur mappulae, scyphi, bacini, candelabra etc. Herbertus de Mirac. l. 2. c. 29. Vidit in spiritu se transpositum in Claravalle, idque gerentem officii, ut cum duobus bacinis -- Fratrum manibus abluendis aquam infunderet, etc. a Bacca, unde Baccharium, Bacchonica, Baccale, Bacar, quae voces, apudciteriotis aetatis Scriptores, vas vel urceum denotant. Pro bacino, etiam Baccinum, Baccile et Bacile, occurrit, apud Auctores laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Istiusmodi vero pelve ferreâ vel aereâ candente olim hodieque, usos fuisse in hominibus excaecandis non paucos, diximus supra, in verbo hincorto, Abacinare. Vide quoque infra, ubi de Excaecatione. Hinc Bacinetum, in Statutis secundis Roberti I. Scotiae Regis. c. 27. cassis, galca, in bacini modum confecta, helmo levior. Gallis Bacinet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.